Testo Originale Latino - Orazio Ode 4,7
Diffugere nives, redeunt iam gramina campis arboribus comae; mutat terra vices et decrescentia ripas flumina praetereunt; Gratia cum Nymphis geminisque sororibus audet ducere nuda chorus. Inmortalia ne speres, monet annus et almum quae rapit hora diem. Frigora mitescunt Zephyris, ver proterit aestas, interitura simul pomifer autumnus fruges effuderit, et mox bruma recurrit iners. Damna tamen celeres reparant caelestia lunae: non ubi decidimus quo pater Aeneas, quo dives Tullus et Ancus, pulvis et umbra sumus. Quis scit an adiciant hodiernae crastina summae tempora di superi? Cuncta manus avidas fugient heredis, amico quae dederis animo. Cum semel occideris et de te splendida Minos fecerit arbitria, non, Torquate, genus, non te facundia, non te restituet pietas; infernis neque enim tenebris Diana pudicum liberat Hippolytum, nec Lethaea valet Theseus abrumpere caro vincula Pirithoo.
Traduzione Italiana - Orazio Ode 4,7
Diffugere: diffŭgĭo, diffŭgis, diffugi, diffŭgĕre
Redeunt: redeo, redis, redii, redire
Mutat: mūto, mūtas, mutavi, mutatum, mūtāre
Praetereunt: praetĕrĕo, praetĕris, praeterii, praeteritum, praetĕrire
Audet: audĕo, audes, ausus sum, ausum, audēre
Ducere: dūco, dūcis, duxi, ductum, dūcĕre
Speres: spēro, spēras, speravi, speratum, spērāre
Monet: mŏnĕo, mŏnes, monui, monitum, mŏnēre
Rapit: răpĭo, răpis, rapui, raptum, răpĕre
Mitescunt: mītesco, mītescis, mītescĕre
Proterit: prōtĕro, prōtĕris, protrivi, protritum, prōtĕrĕre
Effuderit: effundo, effundis, effudi, effusum, effundĕre
Recurrit: rĕcurro, rĕcurris, recurri, recursum, rĕcurrĕre
Reparant: rĕpăro, rĕpăras, reparavi, reparatum, rĕpărāre
Decidimus: dēcĭdo, dēcĭdis, decidi, dēcĭdĕre
Sumus: sum, es, fui, esse
Scit: scĭo, scis, scii, scitum, scīre
Adiciant: ădĭcĭo, ădĭcis, adieci, adiectum, ădĭcĕre
Fugient: fŭgĭo, fŭgis, fugi, fugitum, fŭgĕre
Occideris: occīdo, occīdis, occidi, occisum, occīdĕre
Fecerit: făcĭo, făcis, feci, factum, făcĕre
Restituet: restĭtŭo, restĭtŭis, restitui, restitutum, restĭtŭĕre
Liberat: lībĕro, lībĕras, liberavi, liberatum, lībĕrāre
Valet: vălĕo, văles, valui, valitum, vălēre
Abrumpere: abrumpo, abrumpis, abrupi, abruptum, abrumpĕre
Nessun commento:
Posta un commento